monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.16 > sectio 34 > 12 > sectio > csg458.24 > csg247.280 > sectio 25 > csg457.25 > 18 > 20 > csg457.29 > sectio 1 > sectio 17 > csg458.20 > sectio 2 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 8
IUNI GALLIONIS. 'Serva oculos, ut videat, quem roget. serva manus, ut habeat, quibus stipem accipiat. ' Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia. feriatis maxime ac sollemnibus et in hilaritatem dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. +a te fortasse aliquis acceptam stipem ad deos+ FULVI SPARSI. Scio, iudices, variis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae, quam ex damnato petierunt, provocavit, alios odia et simultates protraxerunt. non dubito fuisse quosdam, qui praemium peterent. ego omnibus ceteros impellentibus causis vaco. quae enim gloria est in tam sordido reo? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant, qui se alere non possunt?